- BIKKORETH
- BIKKORETHHebraice Gap desc: Hebrew Levit. c. 19. v. 20. flagellatio est ptoprie, quae fiebat coriô bovinô. Tauream Latine dixeris, ut in Vulgato 2. Maccab. c. 7. v. 1. et Iuvenalis Sat. 6. v. 492.---- ---- taurea punitContinuo flexi crimen facinusque capilh.Graece etiam ταυρεῖαν, Hesychius, Μάραγνα, μάςτιξ, ῥἀβδος, ταυρεῖα. Et continuo post, Μαράγυα, τῆ ταυρεία. Hinc in Aulularia, Act. 4. sc. 1. v. 15. Plautus, Abstinebit censione bubulâ. Etin Poenulo, Actu 1. sc. 1. v. 10. 11.---- ---- heri in tergo meoTres facile corios contrivisti bubulos etc.Cuiusmodi supplicii genere, septem fratres cum matre affectos fuisse legimus, μάςτιξι, καὶ νευροὶς αἰκιζομένους. Origo vocis a Gap desc: Hebrew quod inter Boum nomina, a quarendo est. Boum enim in socios eximia pietas. Nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collô aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit, Isidor. l. 2. c. 1. Nisi malis cum Arabibus bovem bakar dictum esse, quod terram aratrô proscindat. Quemadmodum idem trio Romanis, a terendo, dictus est. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 28. et 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.